Patavinitas est vocabulum de nomine urbis Patavii tractum et adhibitum ad orationem Patavinorum describendam, sed dubiae significationis.

Eo vocabulo ad proprietatem quandam verborum Titi Livii vituperandam, qui a Patavio ortus est, Pollio utebatur, sicut Quintilianus in sua institutione oratoria duobus locis tradit: Pollio reprendit in Livio Patavinitatem[1] et in Tito Livio, mirae facundiae viro, putat inesse Pollio Asinius quandam Patavinitatem[2]. Nos non scimus pro certo, quam rem Pollio hoc vocabulo designare in animo habuerit, immo in dubio est, num ipse Quintilianus id perspectum habuerit.

NotaeRecensere

  1. 1,5,56
  2. 8,1,3

BibliographiaRecensere

  • Kurt Latte, "Livy's Patavinitas" in Classical Philology vol. 35 (1940) pp. 56-60


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.