Passengers (pellicula anni 2016)

Passengers est pellicula Americana generis scientiae ficticiae a moderatore Martino Tyldum ducta et anno 2016 edita, quae de itinere ad planetam extrasolarem narrat. Etsi imprimis ad scientiam et tempus futurum spectat, etiam solitudinem amoremque tractat.

Argumentum

recensere

Pellicula posita est in Avalon navi spatiali permagna, quae plus quam quinque milia hominum ad quendam novum planetam habitabilem apportet. Iter omnino 120 annorum erit, qua causa viatores per totum paene tempus redacti sunt in soporem perpetuum, quo fieret, ut omnino non senescerent. Triginta autem annis peractis per errorem systematis interni navalis unus e viatoribus, Jim Preston mechanicus (Christophorus Pratt), expergiscitur, neque ei contigit, ut in soporem redeat. Solus comes personae humanae similis ei est Arthur androides, qui munere cauponii in nave fungitur. Jim in solitudine desperat et iam de morte voluntaria cogitat, cum Auroram Lane (Guenevera Lawrence) mulierem dormientem videt, cuius amore capitur. Diu de ea expergefacienda deliberat (cognovit enim quomodo homo a sopore revocari possit), donec facere non potest, quin eam expergefaciat, insimulans hoc quoque per errorem systematis factum esse.

Partes principales

recensere

Nexus externi

recensere
  • De Passengers in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)