Prandium ad Mare Tiberiadis

(Redirectum de Pasce agnos meos)

Prandium ad Mare Tiberiadis est epulum matutinum quo Iesus Christus post resurrectionem discipulos piscatores convitavit ad oram Maris Tiberiadis, sicut in Evangelio Ioannis narratur (cap. 21.3-14):[1]

"Prandium ad Mare Tiberiadis" post Theodericum Bouts saeculo XVI ineunte pinxit anonymus quidam
"Christus se ad Mare Tiberiadis manifestat"", ab Iacobo Tissot pictus in serie imaginum The Life of Our Lord Jesus Christ (Brooklyn Museum)
Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: "Pueri, numquid pulmentarium habetis?" Responderunt ei: "Non." Ille autem dixit eis: "Mittite in dexteram navigii rete et invenietis." Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.

Iam evenit miraculum piscium. "Venite, prandete" in versione Vulgata Iesus dixit, Graece autem Δεῦτε ἀριστήσατε; epulum prima luce sumptum potius ientaculum fuerit quam prandium:

Dicit eis Iesus: "Venite, prandete." Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: "Tu quis es?" scientes quia Dominus est. Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.

Post ientaculum Iesus Simone Petro bis praecepit, verbis saepe citatis, "Pasce agnos meos" (Graece Βόσκε τὰ ἄρνια μου):

Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: "Simon Ioannis, diligis me plus his?" Dicit ei: "Etiam, Domine, tu scis quia amo te." Dicit ei: "Pasce agnos meos." Dicit ei iterum secundo: "Simon Ioannis, diligis me?" Ait illi: "Etiam, Domine, tu scis quia amo te." Dicit ei: "Pasce agnos meas." Dicit ei tertio: "Simon Ioannis, amas me?" Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: "Amas me?" et dicit ei: "Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te." Dicit ei: "Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis."

Bibliographia

recensere
  • Andrew Dalby, The Breakfast Book (Londinii: Reaktion Books, 2013. ISBN 9781780230863)pp. 11-12
  • Molly Teasdale Smith, "Conrad Witz's Miraculous Draught of Fishes and the Council of Basel" in Art Bulletin vol. 52 (1970) pp. 150-156 JSTOR
  • Naoko Takahatake, "Niccolò Vicentino's "Miraculous Draught of Fishes"" in Print Quarterly vol. 28 (2011) pp. 256-260 JSTOR

Nexus interni


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.