Papae Innocentii X effigies
Imago papae Innocentii X est clara tabula a Didaco Velázquez anno 1650 picta. Haec tabula hodie in Pinacotheca Doria Pamphili Romae servatur. In hac tabula papa Innocentius X, natus Ioannes Baptista Pamphili (1574-1655), ostentatur. Narratur Innocentius cum tabulam vidit dixisse: nimis verus videtur.
Saeculo XX pictor Hibernicus Franciscus Bacon opera pinxit, quae mutationes Velázquez tabulae sunt.
Bibliographia
recensere- Jonathan Jones, "Innocent X, Diego Rodriguez de Silva y Velazquez (1650)" in The Guardian (5 Aprilis 2003)
Nexus externi
recensere- "Portrait of Innocent X" apud Web Gallery of Art