Palatium Conservatorum

Palatium Conservatorum[1] (hodie Italiane: Palazzo dei Conservatori) in Area Capitolina Romae sita est, a dextra Palatii Senatorii et exadversum Palatium Novum. In Palatio Conservatorum una cum Palatio Novo Tabularioque sedes principalis Museorum Capitolinorum est.

Palatium Conservatorum
Cavaedium Palatii Conservatorum

HistoriaRecensere

Nomen temporis commonefacit, quo palatium sedes erat Conservatorum, magistratuum urbis electorum, qui una cum senatoribus Romam administraverunt. Palatium hoc loco aedificari Nicolaus V papa iussit. Aspectus, quale saeculo XV fere fuerit, ex picturis muralibus Oeci aquilarum (Sala delle Aquile) in palatio hodierno concipi potest. Michael Angelus Bonarotius, cui restitutio Areae Capitolinae commissa erat, novam palatii frontem designavit quidem, finitam autem non vidit, quod super opera mortuus est. Opera ad finem adduxit anno 1568 Iacobus della Porta descriptionem Michaelis Angeli maxima ex parte secutus.

BibliographiaRecensere

  • De Angelis D'Ossat Guglielmo, Pietrangeli Carlo: Il Campidoglio di Michelangelo. "Silvana" Editoriale d'arte, Romae, 1965, p.49

NotaeRecensere

  1. Latini nominis attestatio inter alia hic
  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!