Palatinatus Czernihoviensis
Palatinatus Czernihoviensis[1] (Polonice Województwo czernihowskie, Ucrainice Чернігівське воєводство) fuit subdivisio administrativa Regni Poloniae (ad eius provinciam Poloniae Minoris pertinens), in terris Ucrainae hodiernae sita, metropolim habens Czernihoviam.
Civitas: Corona Regni Poloniae
Locus: 51°29′38″N 31°17′3″E
Fines
Forma
Tabula aut despectus
Historia
recenserePalatinatus Czernihoviensis creatus est enno 1635, in terris olim ad ducatus Czernihoviensem et Severiensem pertinentibus, a Regno Polonico enim e Regno Russico Moscovitico anno 1618 captis. Anno 1648 territorium huius palatinatus sub potestatem Cosacorum Exercitus Zaporoviensis (Bohdano Chmielnicio duce) venit, qui ibi legiones suos creaverunt. Anno 1667, secundum Pacificationem Andrusoviensem, terrae Czernihovienses denuo in imperium tzaris Russici ("Moscoviae") inclusae sunt. Quum de facto abolitus, Palatinatus Czernihoviensis inter palatinatibus Polonicis usque ad annum 1795 numerabatur, cum officiis palatinatus (e.g. officio palatini Czernihoviensis) ut titularibus in Regno Poloniae utentibus.
Nota
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Palatinatum Czernihoviensem spectant. |