Pakalitha Mosisili
politicus
Bethuel Pakalitha Mosisili (prope Qacha's Nek natus die 14 Martii 1945), e populo Sotho ortus, est politicus Lesothi.
Res apud Vicidata repertae:
Alumnus est universitatis Basutolandiae Bechuanalandiae Swazilandiae universitatumque Wisconsinensis et Simon Fraser, apud quas titulum magistri bis meruit; insuper discipulus longinquus fuit universitatis Africae Australis. Sodalis iam factionis congressus, legatus est ad parlamentum Lesothense ab anno 1993 statimque minister ab eruditione factus est, mox autem a die 20 Iulii 1995 minister a rebus internis. Primus minister fuit a die 29 Maii 1998 ad 8 Iunii 2012, tumultibus et dissentionibus interdum motis, atque rursus a die 17 Martii 2015.
Bibliographia
recensere- Marafaele Mohloboli, "Lesotho swears in prime minister after tight election" (17 Martii 2015) apud Reuters
Primi ministri Lesothi