Pachomius Tabennisiensis
Pachomius Tabennisiensis (vel Tabennensis)[1] sive Maior sive Magnus (Copte: Ⲁⲃⲃⲁ Ⲡⲁϧⲱⲙ, Graece: Παχώμιος; natus circiter 292/298 Latopoli / Esneh in Aegypto superiore; mortuus 346[2] in Pbow) fuit sanctus, monachus et fundator primorum monasteriorum. Dies festus eius est 14 Maii (in ecclesiis orthodoxis: 15 Maii).
Vita
recenserePachomius, colono gentili ortus, miles viginti annorum, cum caritatem Christianorum cognovisset, baptismum petivit et eremita in deserta se recepit. Paulatim ei persuasum erat vitam solitariam cum intentione Evangelii non convenire, quare eremita Palamone (sive Palaemone), magistro eius, approbante monachos loco Tabennisi (vel Tabennense) in monasterium collegit et iis regulam dedit, qua facilius secundum verba Christi viverent. Preces, labores, ieiunium, silentium - omnia erant diligenter ordinata, summum finem autem caritatem aestimavit. Ubi alia monasteria facta sunt, quae regulam eius acceperunt, congregationem constituit, quam crebris visitationibus, litteris numerosis et capitulis generalibus quoque anno bis habitis moderatus est. Cum Pachomius e vita cessit, novem monasteria monachorum et duo monialium secundum regulam eius vivebant.
Pachomius per regulam et fundationes suas monachesimum a vita eremitica ad vitam coenobiticam duxit, ut vere pater vitae monasticae dici potest.
Vitam Pachomii Theodorus Tabennesiota (circiter 314-368), Pachomii discipulus praedilectus, conscripsisse putatur.
Legenda eum super serpentes ambulasse et a crocodilis ab una Nili ripa in alteram transvectum esse narrat.[3]
Opera
recensere- Regula ad monachos
- Praecepta
- Epistulae
Fontes
recensere- Gennadius Scholasticus: De viris illustribus, 7 (textus Anglicus)
Nexus externi
recensere- Opera Pachomii ex Migne Patrologia Latina
- Vita Sancti Pachomii (Latine)
- Biographia amplior (theodisce), editiones operum Pachomii et bibliographia recens: Amos Schmidt, "PACHOMIUS der Ältere" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 6 (Herzberg, 1993. ISBN 3-88309-044-1) , columnae 1413–1419 (Theodisce)
Notae
recensere- ↑ Vita Sancti Pachomii
- ↑ Amos Schmidt, "PACHOMIUS der Ältere" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 6 (Herzberg, 1993. ISBN 3-88309-044-1) , columnae 1413–1419 (Theodisce)
- ↑ Hofmanni Lexicon Universalis (1698), versio interretialis, vide [1]