Osborne Riviere, vulgo plene Francis Osborne Riviere (natus Dominicae anno fere 1932; mortuus Martinicae die 23 Novembris 2017), fuit politicus insulae Dominicae.

Wikidata Osborne Riviere
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 10 Februarii 1932; Colihaut
Obitus: 23 Novembris 2017; Le Lamentin
Patria: Dominica
Nomen nativum: Francis Osborne Rivière

Alumnus fuit universitatis Indiarum Occidentalium;[1] scientiae oeconomicae mercaturaeque internationali studuit.[2] Criccetium olim haud ignobiliter ludebat. Iuxta regimen insulae nativae et commune Caribaeum operam dedit. Oppidi Colihaut incola, factionis laboris sodalis, pro populo eius circuli legatus est parlamento insulae Dominicae usque in annum 2005. Minister a rebus externis et commercio ab anno 2001 usque in 2005 meruit, primis ministris Petro Charles et Roosevelt Skerrit. Petro Charles anno 2003 aegrotante, Osborne Riviere a mense Septembri huius anni locum primi ministri tenuit; Charles mortuo, Riviere duos tantum dies ipse primus minister ad interim fuit ante inductionem successoris Roosevelt Skerrit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
Ministri rerum externarum insulae Dominicae