Orphismus
Orphismus (Graece Ὀρφικά) fuit secta antiquitatis, quae ineunte saeculo sexto a.C.n. in Graecia, Magna Graecia, necnon oris maris Euxini disseminata est. Nomine Orphismi tandem diversi generis cultus ac sectae continentur, quibus autem veneratio Orphei quem ritus eorum coepisse putabantur vatis vetustissimae aetatis in commune erat.
Quomodo secta instituta sit
recensereOrphicam sectam in Thracia exortam esse hodie aestimatur quam Graeci patriam Orphei finesque barbaricae gentis habebant. Inde in Graeciam invecta partes septentrioles itemque Cretam perpetravit. Etsi illius religionis metempsychosis testamenta solum quinto ex saeculo a.C.n. accepimus initia eius valde antiquiora putantur.
Indagatores hodierni quando condita sit quoque pacto ex vetustioribus ritis processa sit secta ambiguunt dum adhuc de illius nexus cum Pythagorae secta, cum mysteriis Eleusinis, cum cultu Dionyisi necnon instittutionibus Empedoclis disputatur.
Saeculo iam sexto Orpheus inter numerum Argonautarum existimabatur quae rite progeniem belli Troiani antecessisse putatur. Fabulosumne conditorem ex exemplo historico creatum esse incertum est.
Litterae Orphicae
recensereLibros Orphicos quinto dum iam saeculo conscribuntur usque ad finem antiquitatis fabricabantur. In lirbris autem consscribendis non una doctrina secutos esse scriptores at magis iterum atque iterum nova praecepta proposuisse constat. Praecipue ab auctoribus Orphicis dictis hymni necnon cosmogoniae confectae sunt.
Poesia Orphica cum maxima ex parte deperdita esset numerus tamen carminorum integre aut ope aliorum auctorum servatus est. Lexicon Byzantinum nominis Suda nobis nomina nonnullorum librorum tradit quae ex tractatu Epigenis Hellenistica aetate conscripto expolita esse videntur.
Integre nobis autem servatur collectio hymnorum Orphicorum ex 87 carminibus constantium, qua inter sex et triginta versus continent. Hoc opere scriptor sub specie auctoritatis Orphei deos praecipue a fautatoribus illius sectae cultos adorat. Re vera autem libellum secundo post Christum saeculo ad usum cuiusdam congregationis in Asia Minore collocatae conscriptum esse videtur. Verisimiliter hoc compendio veteroiora carmina digesta sunt.
Fragmenta solum vel excerpta ex aliorum scriptorum operibus sumptis horum habemus:
- vetustissima theogognia Orphica cuius contenta Peripacteticus Eudemus Rhodius breviter recensuisse fertur cum Damascius Neoplatonicus eum ut fontem collectionis variorum mythorum commemoret.
- orationes sanctae, (hieroí lógoi) 24 in rhapsodias divisae sunt altera theogonia quae nobis 176 fragmentis traditur. Quae cum inter secundum saeculum ante aut post Christum confectam esse putetur valde vetustiori textu nixam esse communis opinio est.
- Ex aliis fontibus expulitus est hymnus Iovi dicatus quem Porpyhrius Neoplaonticus recitat necnon alter Baccho dedicatus quem saepe Macrobius in opere Saturnalia dicto commemorat.
- Argonautica Orphica
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Editiones et versiones fontium
- Alberto Bernabé (ed.): Poetae epici Graeci. Testimonia et fragmenta. Pars 2: Orphicorum et Orphicis similium testimonia et fragmenta. 3 voll. Monaci: Saur, 2004–2007
- Alberto Bernabé, Ana Isabel Jiménez San Cristóbal (ed.): Instructions for the Netherworld. The Orphic Gold Tablets. Lugduni Batavorum: Brill, 2008. ISBN 978-90-04-16371-3
- Marie-Christine Fayant (ed.): Hymnes orphiques. Lutetiae: Les Belles Lettres, 2014. ISBN 978-2-251-00593-5
- Carl R. Holladay (ed.): Fragments from Hellenistic Jewish Authors. Vol. 4: Orphica. Atlantae Georgiae: Scholars Press, 1996. ISBN 0-7885-0143-7
- Theokritos Kouremenos et al. (edd.): The Derveni Papyrus. Florentiae: Olschki, 2006. ISBN 88-222-5567-4
- Joseph O. Plassmann: Orpheus. Altgriechische Mysterien. 2a ed. Monaci: Diederichs, 1992. ISBN 3-424-00740-4
- Francis Vian (ed.): Les Argonautiques orphiques. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1987. ISBN 2-251-00389-4
- Opera ad conspectum rerum versantia
- Luc Brisson: Orphée, orphisme et littérature orphique. In: Richard Goulet (ed.): Dictionnaire des philosophes antiques. Band 4, CNRS Éditions, Paris 2005, ISBN 2-271-06386-8, pp. 843–858
- Jean-Michel Roessli: Orpheus. Orphismus und Orphiker. In: Michael Erler, Andreas Graeser (edd.): Philosophen des Altertums. Von der Frühzeit bis zur Klassik. Eine Einführung. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadt 2000, ISBN 3-89678-177-4. pp. 10–35
- Inspectiones
- Radcliffe G. Edmonds III (ed.): The „Orphic“ gold tablets and Greek religion. Further along the path. Cambridge University Press, Cambridge 2011, ISBN 978-0-521-51831-4
- Radcliffe G. Edmonds III: Redefining Ancient Orphism. A Study in Greek Religion. Cambridge University Press, Cambridge 2013, ISBN 978-1-107-03821-9
- Fritz Graf, Sarah Iles Johnston: Ritual Texts for the Afterlife. Orpheus and the Bacchic Gold Tablets. Routledge, London 2007, ISBN 978-0-415-41550-7
- Martin L. West: The Orphic Poems. Clarendon Press, Oxford 1983, ISBN 0-19-814854-2
- Percontatio posteritatis
- Miguel Herrero de Jáuregui: Orphism and Christianity in Late Antiquity. De Gruyter, Berlin 2010, ISBN 978-3-11-020633-3
Nexus externi
recensere- Editio fragmentorum orphicorum (Otto Kern, 1922)
- Hymni orphici: versio Anglica (Thomas Taylor, 1792)
- Hymni orphici: versio Anglica (Virginia Stewart-Avalon)
- Hermann Sauter: Die orphischen Argonautika