Ordinances for the Household (1526)

Ordinances for the Household (ita in editione prima rubricata) sunt decreta a Thoma Wolseio domino cancellario anno 1526 enuntiata ad aulam regis Henrici VIII regulandam. Liber manu scriptus hodie in Archiva Nationalia Britannica servatur siglo E36/231; exstat exemplar in collectione Harleiana Bibliothecae Britannicae in volumine manu scripto quod sub siglo Harleian 642 iacet.

Incipit huius decreti: "Apud Eltham, mensis Ianuarii anno xvii reg. Henr. VIII"

Textus Anglice saepe Eltham Ordinance nuncupatur quia regulae apud Eltham decretae sunt. Titulus originalis sic sonat: Articles devised by the King's Highness with the advice of his Councell fopr the establishment of good order and reformation of sundry errours and mis-uses in his most honourable Household and Chamber.

Editiones

recensere

Bibliographia

recensere