Opiter Verginius Esquilinus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanua quinti saeculi a.C.n. fuit.

FamiliaRecensere

Filius Lucius Verginius Tricostus consul annis 435 a.C.n. et 434 erat, nepos Lucius Verginius L.f. Tricostus Esquilinus anno 402 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est.

Cursus honorumRecensere

Verginius anno 478 a.C.n. consul suffectus pro Gaio Servilio Structo Ahala consule defuncto electus est[1]. Hoc anno Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus collega cum Veientibus sua sponte de pace convenit. Ea de causa a senatu vituperatus est et ei triumphus negatus est[2].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 63
  2. Dionysius Halicarnassensis IX 17