Omne animal post coitum triste
Omne animal post coitum triste est adagium Latinum primum saeculo XVI exeunte repertum. Recentius interdum in litteris vernaculis Latine citatur. E quaestione physica vel philosophica oritur, iam saeculo fere XIV posita: Quare omne animal post coitum tristatur? Quod ad stilum pertinet haec ad Problemata pseudo-Aristotelica respondet. Talem quaestionem neque Aristoteles, neque ullus sectator antiquus, posuerat; Aristoteles autem saeculo IV a.C.n., Constantinus Africanus saeculo X p.C.n., de rebus cognatis inquisiverant.
Auctor Problematum variorum anatomicorum lucubrationes de hac re Aristoteli necnon Constantino Africano adscripsit, bona ratione, sed adagium vel aphorismum sine attributione dat:
- Quare animalia agresta sunt valde furibunda ante coitum, ut patet de cervis qui tunc maxime rudiunt et vociferant, etiam patet de asinis quia tunc solent insanire et discurrere, ut dicit Constantinu[s] auctoritate Ypocratis? Respondetur quia tunc omnia membra sunt accensa ex appetitu veneris, et natura laborat ad expellendum superfluum qui in sensu disponit ad iram et ad furorem, ut patet per Aristotelem in prohemio libri de anima et ideo post coitum statim fiunt mansueta et tristia, ut dicit idem in libro de animalibus, quia omne animal post coitum tristatur.
Medio saeculo XVI eadem quaestio inter alia plura edidit Marcus Antonius Zimara in libro cuius titulus est Problemata Aristotelis ac philosophorum medicorumque complurium. Ioannes Benedicti, auctor de confessione, primus in libro suo requisitissimo La somme des péchez ("summa peccatuum"), adagium in eadem forma, quam cognoscimus, scripsit iuxta versionem Francogallicam: "... la personne est après l'acte Vénérien toute triste ... Omne animal post coitum triste."
Eadem verba in delineatione satyrica Gulielmus Hogarth anno 1736 subscripsit: talibus citationibus anterioribus perlectis, verba Aristoteli attribuuntur. Eodem modo pater Tristani Shandy, in narratione mythistorica a Laurentio Sterne anno 1762 scripta, verba Aristoteli adscripsisse fingitur: which accounts for the observation of Aristotle "quod omne animal post coitum est triste" ("unde ratio intellegi potest observationis Aristotelis, quod omne animal post coitum est triste").
Bibliographia
recensere- Citationes
- saec. XIV : Problemata varia anatomica (L. R. Lind, ed., Problemata varia anatomica: the University of Bologna MS. 1165 [Lawrence Kansiae: University of Kansas Publications, 1968] pp. 57, 74) ("Quare omne animal post coitum tristatur?")
- 1539 : Antonio de Guevara, Epistolas familiares (p. 309 editionis Salamanca, 1575 apud Google Books) ("... quod omne animal post coitum tristatur" in contextu Hispanico)
- 1551 : Marcus Antonius Zimara, ed., Problemata Aristotelis ac philosophorum medicorumque complurium. Francofurti: ex officina haeredum Cyriaci Iacobi (p. 142 apud Google Books) ("Quare animal post coitum tristatur?")
- 1584 : J. Benedicti, La somme des péchez, et le remède d'iceux. Lugduni: par Charles Pesnot (p. 685 in margine apud Google Books) ("Omne animal post coitum triste")
- 1736 : William Hogarth, After: ichnographia ("Omne animal post coitum triste": vide imagines nostras)
- 1762 : Laurence Sterne, The Life and Opinions of Tristram Shandy vol. 5 (Londinii: T. Becket and P. A. Dehondt) p. 126 ("... quod omne animal post coitum est triste" in contextu Anglico)
- Eruditio
- E. Montero Cartelle, "'Omne animal post coitum triste' de Aristóteles a S. Freud" in Revista de estudios Latinos vol. 1 (2001) pp. 107-119 [in interrete reperiendum]
- Gijs Coucke, "From abstinence to promiscuity" in Pieter De Leemans, Maarten J. F. M. Hoenen, edd., Between Text and Tradition: Pietro d'Abano and the Reception of Pseudo-Aristotle's Problemata physica in the Middle Ages (Lovanii: Leuven University Press, 2016) pp. 81-118 (vide pp. 98-99)
- J. Glenn, "'Omne animal post coitum triste': a note and a query" in American notes and queries vol. 21 no. 3/4 (1982) pp. 49-51
- Flavio Gregori, "«Like a Jerkin, and a Jerkin’s Lining»: Body, Mind, Sartorial Metaphors, and Sexual Imagery in Sterne’s «Tristram Shandy» in Acme vol. 2 (2017) pp. 29-37 [in interrete reperiendum]
- Kirsten Tambling, "John Thomson, Archibald Grant and William Hogarth's "Before" and "After"" in Burlington magazine vol. 161 (2019) pp. 300-307
Nexus externi
recensere- Marco Sanz: El coloquio de los perros, 13.12.2019