Nuptiae in Cana factae (Paulus Veronensis)
"Nuptiae in Cana factae", eae scilicet nuptiae iuxta Canam Galilaeae celebratae quibus Iesus adfuerit primumque miraculum effecerit, bis a Paulo Veronensi pictae sunt. Tabula maior anno 1563 confecta hodie apud Museum Lupariense ostentatur. In hac pictura effigies Suleimani Magnifici recognoscenda est. Tabula minor, anno incerto confecta, in Pinacotheca Dresdensi servatur.
Bibliographia
recensere- Michele Di Monte, Veronese a Cana: "De ludo revelandi cum figuris", in: Venezia Cinquecento, vol. 17, 2007, fasc. 33, p. 141-188.
- Jean Habert & Nathalie Volle (ed.), Les Noces de Cana de Véronèse, une oeuvre et sa restauration, Réunion des Musées Nationaux, Parisiis 1992, ISBN 2-7118-2662-7