Aulus Agerius (A. A. notatus) in libris antiquis et mediaevalibus iuris prudentiae, est nomen fictum, in formulis causarum usitatum, quod significat "eum qui agit", sive petitorem. Similiter Numerius Negidius (N. N.) est "is a quo numeratio postulatur et qui negat", sive reus.[1] Tertia pars Titius, Gaius, vel Sempronius appellari potest.

Hoc est exemplum formulae causae a Gaio iuris consulto datae:

Ea res agatur, quod Aulus Agerius de Lucio Titio incertum stipulatus est, quo nomine Numerius Negidius sponsor est, cuius rei dies fuit; in persona uero fideiussoris: ea res agatur, quod numerius negidius pro Lucio Titio incertum fide sua esse iussit, cuius rei dies fuit.[2]

In temporibus posterioribus nomen Titius tam consuetum fuisse videtur, ut in sermonem cottidianum linguae Italianae irreperet: un tizio idem valet ac qualcuno, i.e. Latine aliquis, quidam.

  1. Kunkel, p. 112.
  2. Gaius, Institutiones 4.137.

Bibliographia

recensere