Nox longorum cultrorum
Nox longorum cultrorum (Theodisce Nacht der langen Messer) fuit series necum imperatarum ab Adolpho Hitlero et commissarum inter diem 30 mensis Iunii et diem 2dum mensis Iulii anni 1934, quibus diebus duces ordinis paramilitaris SA (qui vocabantur Camisiae Fuscae) qui tunc temporis congressum habebant in urbe balineatoria Bad Wiessee interfecti sunt, una ubique in Germania cum compluribus contradicentibus regimini nazistico, cum priscis inimicis atque etiam priscis amicis Adolphi Hitleri, cum politicis democraticis, militibus, et quibusdam aliis qui per errorem necati sunt[1].
Hitler timebat enim potentiam nimis magnam Ernesti Röhm Duce Camisiarum Fuscarum, nimis proximum, nimis popularem, nimis potentem, nimis similem, quam ut posset diu supervivere...
Circiter 200 homines interfecti sunt quorum 85 nomina solum nota sunt.
His criminibus patratis, nemine posthac obstante, Adolphus Hitler potestatem absolutam potiri valuit.
Notulae
recensere- ↑ Ut Wilhelmus Eduardus Schmid, famosus musicus et criticus de rebus musicis, interfectus per errorem Monaci Bavariae die 30 iunii 1934, quippe qui paene idem nomen habuisset quam Ludovicus Schmitt amicus Ottonis Strasser, "amici" Hitleri, vice praesidis factionis nazisticae ipsius interfecti...