Chorda dorsalis
(Redirectum de Notochorda)
Chorda dorsalis, seu notochorda (-ae, f.), est organum funiforme flexibile e mesodermate (textu inter ectoderma et entoderma) factum, quod corpus sustinet Chordatorum (saltem embryonum), quibus nomen dat. Quod ad Tunicata pertinet, in larvis tantum est, adultis autem evanescit; in Vertebratis columnà vertebrali osseà commutatur.