Notiones[1] in opere suendi et fabrica petasorum sunt parvae res sive adiuncta, inter quae sunt res sutae aut alioquin ad vestimentum perfectum annectae, sicut butones, crepantes, et adminicula. Notiones etiam parva instrumenta in opere suendi adhibita comprehendunt, sicut filum, acus, stili signandi, et scissores suturarum. Hoc nomen substantivum paene semper plurale est. Notions, vocabulum Anglicum, plerumque in Civitatibus Foederatis adhibetur.

Exempla notionum suendi, inter quas pulvinus acuum, acus, butones, unci et oculi, scissor suturarum, et calx suendi.

Nexus interni

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia

recensere
  • Beaudry, Mary Carolyn. 2006. Findings: the material culture of needlework and sewing. Portu Novo: Yale University Press, c2006. ISBN 0300110936 (textum); ISBN 9780300110937 (charta).
  • Parks, Carol. 1997. Great sewing accessories--to sew. Novi Eboraci: Sterling Publishing Company. ISBN 0806995661.
  • Picken, Mary Brooks. 1957. The Fashion Dictionary. Funk and Wagnalls.

Nexus externi

recensere