Nos attendentes
Nos attendentes incipit bulla ficta, papae Honorio III et mense Ianuario 1217 falso adscripta, quae de origine et indole Ordinis Dominicani disserit. Auctori suppositicio character fratrum "pugiles fidei et vera mundi lumina" attribuitur.
Iam satis constat documentum a Galvano della Fiamma Ordinis Praedicatorum historico saeculo XIV ineunte confectum esse, e cuius opere primum anno 1504 imprimere iussit Albertus de Castillo in libro suo Privilegia maiora et principaliora Venetiis edito. Documentum manu scriptum apud Prullianum iacebat usque ad Res Novas Francicas, quo tempore, archivis monasticis late dispersis, deperditum est.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Albertus de Castillo, Privilegia maiora et principaliora. Venice: apud Lazarum de Soardis, 1504
- M. Bihl in Archivum Franciscanum historicum vol. 27 (1934) pp. 262-263
- Pierre Mandonnet, M.-H. Vicaire, Saint Dominique: l'idée, l'homme et l'oeuvre (Paris: Desclée de Brouwer, 1938) vol. 1 p. 55 note 50
- M.-H. Vicaire, "La bulle de confirmation des Prêcheurs" in Revue d'histoire ecclésiastique vol. 47 (1952) pp. 176-192