Norodom Sihamoni vel litteris Khmer នរោត្តម សីហមុនី (natus ad Phnom Penh die 14 Maii 1953) est rex Cambosiae. Filius est regis anterioris Norodom Sihanouk quem e regina Monineath genuit. Pragae in Cechoslovacia ab anno aetatis decimo educatus est et Academiae Artium Musicarum Pragensis alumnus est atque deinde Universitatis Artium Scaenicarum et Cinematographicarum Pyongyangensis. Lutetiae annos fere viginti degit, professor saltationis a principio merens sed ab anno 1993 legatus patriae iuxta Unesco. Patre regnum nuper abdicante, Norodom Sihamoni rex acclamatus est die 29 Octobris 2004.

Wikidata Norodom Sihamoni
Res apud Vicidata repertae:
Norodom Sihamoni: imago
Norodom Sihamoni: imago
Norodom Sihamoni: subscriptio
Norodom Sihamoni: subscriptio
Nativitas: 14 Maii 1953; Phnom Penh
Patria: Cambosia

Familia

Genitores: Norodom Sihanouk; Norodom Monineath
Coniunx: no value
Familia: House of Norodom

Bibliographia

recensere
  • Miroslav Nožina, Jiří Šitler, Karel Kučera, Royal Ties: King Norodom Sihamoni and the History of Czech-Cambodian Relations. Pragae: Knižní klub, 2006. ISBN 978-80-86938-75-2

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Norodom Sihamoni spectant.