Nordlandia (Suecia)
Nordlandia (sive Norrlandia vel Borealia, Suecice: Norrland) est septentrionalissima et maxima superficie trium partium Sueciae. Tradito, novem provincias antiquas complectitur et hodie quinque provincias administrativas constituit[1], cum superficie totali circiter 261 000 km²[2], quae 59 centesimas superficiem Sueciae efficit. Anno 2021, Nordlandia habuit circiter 1 200 000 incolas, vel circiter 11 centesimas totius populationis Sueciae, unde densitas incolarum humilis est, circiter 5 incolarum per km².
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Nordlandiae notae sunt montanae eius regiones ad Montes Scandinaviae, vastae silvae et flumina. Haec regio historice magni momenti fuit ad oeconomiam Sueciae, per extractionem ferri, silviculturam, vim aquae et metalla. Hodie Nordlandia plurimum confert ad vim electricam, chartam et cellulam ligneam producendam, necnon ad metalla fodienda. Praeter linguam Suecicam, in regione etiam sermones minoritarii, ut Lingua Samica et Lingua Torniensis, loquuntur.
Notae
recensere- ↑ Edlund, Lars-Erik, red. 1995. Norrländsk Uppslagsbok: ett uppslagsverk på vetenskaplig grund om den norrländska regionen. Band 3. Umeå: Norrlands Universitetsförlag. Pp. 253–324. Libris 1610873. ISBN 91-972484-1-X
- ↑ https://www.ne.se/uppslagsverk/encyklopedi/l%c3%a5ng/norrland
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 63°0′0″N 18°0′0″E • OpenStreetMap • Store norske Lexikon |