Norbertus Thilo
(Redirectum de Norbertus Thiel)
Norbertus Thiel, sive Norbertus Silesius Thilo, die 27 Maii 1940 Lignitiae natus et vita functus die 15 Iulii (Idibus Iuliis) anno 2008, fuit magister linguae latinae, historicus, genealogus et scriptor latinus natione Germanus.
Carmina in memoriam Norberti Thiel
recensereIn memoriam Norberti Thiel ambo poetae Anna Elissa Radke et Alaenus Divutius (Alain van Dievoet) carmen pepigerunt[1].
Carmen ad Norbertum Thiel ab Anna Elysia Radke pactum
recensere- Pulchrius nil est pede praedicantis
- Auream pacem populo Polono
- Atque Germano, pueros docentis
- Pacis amorem.
- Namque patriam, prius qua profugit,
- Ille visitabat et in domum suam
- Hospites suscepit ab urbe missos
- Lignitiensi.
- Ad tuam aeternam patriam profecte,
- Non Silesiam, - Elysium petisti,
- In Dei, Norberte, quiesce pace,
- Pacis amator!
Planctus de morte Norberti Silesii Thilonis ab Alaeno Divutio pactus
recensere- Fortius quam Mors nihil est in orbe,
- ipse Amor nequit retinere Fata
- cum semel Parcae voluere dirae
- carpere vitam.
- Doctus et bonus fueras, fidelis
- et memor priscae patriae relictae,
- Ligniti pulchri; veterumque morum
- cultor honestus.
- Nunc fugit nobis tua docta lingua,
- qua docebas nos; Latiique regnum
- luget et flemus quoque derelicti
- nos tui amici.
Eius scripta
recensere- 1984: Aspekte jüdischer Geschichte in Jülich und Linnich, Iuliaci (Jülich), ed. Jülicher Geschichtsverein, 1984.
- 1992: Dr. med. Franz Pohl, edidit Thiel, Norbert. - Jülich, Max-Planck-Str. 16 : [N. Thiel], 1992
- 2005: Somnium sive poema in Ruram, Iuliaci (Jülich), ed. Joseph-Kuhl-Ges., 2005
- 2006: Ahnenliste der Geschwister Norbert und Ingeborg Thiel (*Liegnitz/Schlesien), Iuliaci (Jülich), ed. Max-Planck-Str. 16 : N. Thiel, 2006
- Collectanea genealogica Thieliana, Iuliaci (Jülich), ed. Max-Planck-Str. 16 : N. Thiel
- 2003: "De itinere Europaeo Ioannis Guilelmi comitis Palatini iuvenis deque statione eius Vindobonensi a. 1676", in Melissa, n° 117, anno 2003, pp. 2-4.
- 2004: "De itinere Europaeo Ioannis Guilelmi comitis Palatini iuvenis deque statione eius Vindobonensi a. 1676 (II)", in Melissa, n° 118, anno 2004, pp. 4-6.
- 2005: P. von Streithagen, Somnium sive poema in Ruram. Ein Traum oder Preislied auf den Rur-Fluss, übersetz und kommentiert von Norbert Thiel mit einer Biographie des Peter von Streithagen von Günter Bers, Iuliaci (Jülich), Joseph-Kuhl-Gesellschaft, 2005.
- 2008: "De Anna Suidnicensi (1338/39-1362) Sacri Romani Imperii imperatrice", in Melissa, n° 143, anno 2008, pp. 11-12.
- 2008: "De Anna Suidnicensi (1338/39 - 1362) Sacri Romani Imperii imperatrice (II)", in Melissa, n° 144, anno 2008, pp. 13-16.
Notae
recensereNexus interni
Nexus externi
recensere- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.