Nitraria billardierei (binomen ab Augustino Pyramo de Candolle anno 1828 statutum) est species generis Nitrariae, in regionibus salinis Australiae (territorio septentrionali excepto) sponte crescens. Frutex densa et spinosa altitudine 2 metris, latitudine usque ad 4 metra, bacas producit edules, sapore vinoso sed etiam salino, quae exsiccari possunt.

Nitraria billardierei

Ordo : Sapindales 
Familia : Nitrariaceae 
Genus : Nitraria 
Species : N. billardierei 
Nitraria billardierei 
DC.[1]  

Nomen Anglicum dillon bush e lingua Wemba deducitur.[2]

  1. Candolle (1828)
  2. Joan Hughes, ed., Australian Words and their Origins (Melburniae: Oxford University Press, 1989) s.v. "dillon bush"

Bibliographia

recensere
 
Pogona vitticeps folia seu fructus Nitrariae billardierei decerpens

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • GRIN • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index
 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!