Nicolaus de Comitibus Venetus[1] (ad Fossam Clodiam anno circiter 1395 natus; anno 1469 mortuus) fuit mercator et explorator Italicus. De peregrinatione eius per Indiam Birmaniamque necnon alias Asiae australis regiones partim e commentariis Petri Tafur, partim e libro quarto operis De varietate fortunae a Poggio Bracciolino conscripti scimus.

Wikidata Nicolaus de Comitibus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1395; Fossa Clodia
Obitus: 1469; Venetiae
Patria: Res publica Veneta
  1. "Nicolaus quidam Venetus": Poggius Bracciolinus, De varietate fortunae. p. 126. "Nicolaus de Comitibus Venetus" (p. 493 apud Google Books).

Bibliographia

recensere
Fontes antiquiores
Eruditio recentior