Nephtali Bennett

politicus
Wikidata Nephtali Bennett
Res apud Vicidata repertae:
Nephtali Bennett: imago
Nativitas: 25 Martii 1972; Haifa
Patria: Israel

Officium

Officium: Praeses factionis, Minister of Religious Services, Knesset member, Knesset member, Minister of Defence, Knesset member, Knesset member, Prime Minister of Israel, chief executive officer, Knesset member, Education Minister of Israel, Knesset member, Knesset member, Knesset member, Minister of Community Affairs, Minister for National Digital Matters, Alternate Prime Minister of Israel, Minister of Religious Services
Munus: Negotiator, politicus
Patronus: Mossad, Soluto

Consociatio

Factio: New Right
Religio: Religio Iudaica

Familia

Coniunx: Gilat Bennett

Memoria

Laurae: Time 100

Nephtali Bennett, litteris Hebraicis נפתלי בנט Naftālī Beneṭ (Hephae in urbe die 25 Martii 1972 natus), est politicus Israëlis.

Parentes Hephae habitantes, e Franciscopoli Californiae migrati, Aschenates origine fuerunt. Nephtali, Hephae educatus (sed breve temporis spatium Monte Regii Quebeci et Teaneck Novae Caesareae), alumnus est Universitatis Hebraicae Hierosolymitanae, sed studiis non iam inceptis sex annos in exercitu Israëlitico non sine virtute militaverat. Ab anno 2000 aliquot annos Manhatae habitavit, dum societatem informaticam Cyota gerebat, quam anno 2005 magno lucro vendidit. In Israëlem iam reditus, ab anno 2006 duos annos consiliarius iuxta Beniaminus Netanyahu laboravit. Legatus est congressu nationali (Knesset) ab anno 2012. Minister oeconomiae et religionis Iudaicae ab anno insequenti, minister eruditionis ab 2015, minister munitionis ab 2019 meruit, primo ministro Netanyahu; qui die 13 Iunii 2021 ab officio decedente, eo die elevatus est, pacto inter factiones accepto quo officium primi ministri alternaretur inter eum Iairumque Lapid: cui ergo die 30 Iunii 2022 cedit.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Lexica biographica:  • Store norske leksikon