Navis longa Russica, abi in malam rem!
Navis longa Russica, abi in malam rem! (Russice: Русский военный корабль, иди на хуй!; ad litteras: ..., pedica te ipsam!) est titulus pittacii cursualis cuiusdam Ucrainici quod anno 2022 edidit praefectura cursualis Ukrposhta.
Historia
recensereDie 12 Aprilis 2022, ut eventus maioris momenti belli Russorum contra Ucrainam digne honoraretur, tessera epistularis specialis in lucem est prolata. Nam mense Februario 2022 exeunte navis longa exercitus Russici nomine Moskva una cum pristi quadam Achilleam insulam petebant. Milites fortes Ucrainici autem, qui insulam defenderent, se dedere atque tradere noluerunt. Immo pedes quidam radiotelegraphemate inimicis lingua Russica respondit ita: Navis longa Russica, abi in malam rem!.[1]
Ita in imagine videtur bellator gloriosi exercitus Ucrainici qui digitum medium irritandi causa in altum tollit; in involucro autem die apertionis edito videmus insuper (in imaginis recessu) Insulam Serpentium ipsam. Ibi etiam maledictum supra citatum legitur, quod caligatus Romanus Hribov fecerat. Denique iste homo animosus una cum summo cursus publici rectore Gregorio Smilanski rem solemniter subscripsit.
Notae
recensere- ↑ "Stinkefinger für die Russen: Ukrainische Post bringt neue Briefmarke heraus." Apud: rnd.de, 12.4.2022