Naufragium navis ''Costa Concordia''

Naufragium navis Costa Concordia fuit calamitas maritima et periculosissima, quae die 13 Ianuarii 2012 ante litus Igilii insulae Italicae in Tuscia regione accidit.

Locus naufragii iuxta insulas Le Scole.
Imago navis iuxta Igilium Portum.

Acta naufragii

recensere

Die 13 Ianuarii 2012, qui erat dies Veneris, ob cursus errorem nautae Francisci Schettino.[1] Costa Concordia navis Italica ad scopulos, quibus nomen est Scoliae insulae, aliis est et naufragium fecit iuxta Caput Gabbianaram.

Quo facto, latus eius male afflictum est, et navis tantopere declinari coepit, ut non multum abesset, quin tota aquis submergeretur. Vehebantur ea amplius tria milia viatorum cum mille fere nautis et ministris diversi generis. Terrore panico orto multi in mare desiliendo et in terram natando salutem petere conabantur.

Saltem 31 viatores hac calamitate interierunt, centum et decem vulnerati sunt ac unus non est postea inventus.[2][3]

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Naufragium navis Costa Concordia spectant.