Myllokunmingia fengjiaoa (binomen a D.-G. Shu et collegis anno 1999 statutum) fuit animal phyli Chordatorum et subphyli Vertebratorum. Antiquissima est omnium illius phyli specierum usque hodie cognitarum. Fossilia huius piscis apud Ercaicun aliosque locos sedimenti Chengjiangensis periodi Cambriae in Iunnania reperta anno 1999 in duas species ordinata sunt. Hou Xian-guang et collegae anno 2002, fossilibus pluribus comparatis, descriptiones retractaverunt speciesque binas in unam coegerunt. Unde Haikouichthys ercaicunensis synonymum M. fengjiaoae esse recognoscitur.
Subphylum : Vertebrata Agnatha Ordo : Myllokunmingiformes Familia : Myllokunmingidae Genus : Myllokunmingia Shu, Zhang & Han, 1999 Species : M. fengjiaoa