Domus Rei publicae Vimarianae (Theodisce: Haus der Weimarer Republik) museum quoddam est visu valde dignum portis mense Iulio 2019 patefactis. Quod invenitur in Theatri platea Vimariae in Germania, ubi certior fias de annis politicis annorum 1920 quibus in Germania in democratiam reddita est.[1][2] Rem istam novam perfecerunt architecti Muffler.

Museum de Re publica Vimariana in Platea theatrica, ad dexteram post arbores

Historia

recensere

Saeculo undevicesimo ineunte ex ichnographiis architecti incluti Clementis Venceslai Coudray curruum receptacula aedificata sunt. Attamen post centum annos ea in depositorium theatricum mutata sunt. Bello altero pancosmico saeviente aedificium quasi intactum servari potuit, cum armamentarium contiguum radicitus demoliretur.

Annis 1950 aedium pars interior vacuefacta est et area amplificata est ut artificia melius monstrarentur. Domus artium ibi instituta anno 1994 in Museum Bauhaus demutatum est quod usque annum 2019 in situ mansit.[3][4]

Die 31 Iulii 2019 saeculo, postquam constitutio Germanica lata est, museum speciale de Rei publicae Vimarianae epocha sollemniter apertum est.[5] Itaque adventus musei pulchri adversus Theatrum nationale (ubi anno 1919 senatores de nova civitatis forma decreverunt) situm celebratus est.

Laborem de hominibus admonendis societas quaedam cepit cui nomen Verein Weimarer Republik. Aedes istas quoque loco conventuum disputationumque esse in votis est et erit. Iam ex anno 2013 cives ipsi invitantur, ut saepius de magnis momentis historicis democraticis Vimariae actis cogitent. Initium musei novi faciendi mense Novembri 2018 factum est, quo municipium pecunia publica ex aerariis urbium convenustandarum (titulo Nationale Projekte des Städtebaus) dotatum erat. Sodalitas (de quo mentio supra) operam dat non solum de internis quam optime disponendis sed etiam deo omnibus istis rebus laudandis porro provehendis.

Imagines rerum monstratarum

recensere

Monstratio perennis

recensere

Admirationi prostant quaecumque tempore Reipublicae Vimarianae momenti fuerunt tam publice quam privatim. Capitulis sex politica et societas illuminantur. Ludis interacitivis et instrumentis communicationis modernis visui audituique satisfacitur. Pelliculae, tactilia, imagines insuper animos in itinerariis historicis faciendis incitant. In monstrationibus perficiendis auxilium ab agentura Musealis petitum est. Apud museum inauguratum est locus ad visitatores accipiendos. Vestibulum, cinematographeum et popina passus intrantium primos sequuntur. Iam post sex hebdomadas decem milia advenarum spectatum venerant.

Praesidium et famuli

recensere

In capite est domna Anna Meinzenbach cui consilia scientifica libenter et abundanter dant Ursula Büttner, Alexander Gallus, Catharina Groh, Christophorus Gusy, Anke John, Marcus Llanque, Gualterius Mühlhausen, Volfgangus Niess, Wolfram Pyta, Alf Rößner, Thomas Schleper, Arnulf Scriba, Ioachimus Voit, Kerstin Wolff, Ericus Wrasse et Vera Zahnhausen.[6]

Nexus externi

recensere
  1. "Haus der Weimarer Republik eröffnet". SZ, 30.4.2019
  2. Exhibitarum rerum schema
  3. Dietmar Gummel: Zur Geschichte des Zeughofes in Weimar, 1994/2010
  4. Rolf Bothe: Clemens Wenzeslaus Coudray: 1775–1845; ein deutscher Architekt des Klassizismus, Böhlau, Coloniae/Vimariae/Vindobonae 2013, ISBN 978-3-412-20871-4, p. 418-419
  5. "Haus der Weimarer Republik eröffnet - Von Wurzeln und Visionen der deutschen Demokratie". Deutschlandradio, 30.7.2019
  6. https://web.archive.org/web/20190812100503/https://www.hdwr.de/media/pages/haus-der-weimarer-republik/659849479-1562222320/hdwr-dauerausstellung-impressum.pdf