Museum Levi Strauss
Museum Levi Strauss invenitur ad Buttenheim (Marktstraße nr 33). Quo loco certior fias de Genuensium bracarum historia nam hic natus est earum inventor.
Praescriptio
recensereDomus natalis Levi Strauss (1829-1902) constructa est circa annum 1687 in Strata Macelli. Fuit in origine opus craticium unius tabulati. Saeculo 14-o demum hodiernam formam habuit. Levi Strauss cum genitoribus sexque fratribus plano pede habitavit ibidem. Anno 2000 domus sartum ac tectum accepit museum, quod interdum pluria praemia inernationalia assecutum est. Anno 2011 amplificatio in aedes contiguas (Markstraße nr 31) confecta est. Inde sunt museo exedrae expositionibus specialibus aptae, conclavia spectaculorum et bibliopolium/taberna.
Levi Strauss
recensereToto in orbe terrarum nostris temporibus bracae Straussenses celebrantur. Levi Strauss, pater bubulcorum bracarum, natus est nomine Löb Strauß anno 1829. Cuius vitae cardo fuit emigratio anno 1848 in Civitates Foederatas Americae. Apud Franciscopolim condidit negotiatorium textilium aliarumque rerum, quibus opus esse posset auri fossatoribus et Americani Occidentis exploratoribus.
Bracae Genuenses
recensereIacobus Davis vestificus, in Reno Comitatu natus, expertus est locos in bracis usitatiores clavulis confirmare. Huic rei una cum Levi Strauss diploma inventionis adipisci potuit. Primo tales bracae operariis destinatae erant, ad labores faciliores et magis securos reddendas. Sed mox etiam alii talibus vestimentis indui diligebant et caeruleae bracae ubique palmam reportabant.
Aedes additae
recensereIn taberna venales prostant modernissimae bracarum species. Res specialis est collectio titulata "Levi's Vintage Clothing", i.e. reproductio historicarum bracarum quae alibi in Germania vix emi possunt. De expositionibus quibusdam variantibus tete informare potueris interreti. Discipulis aliisque catervis aula paedagogica disponitur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Museum Levi Strauss spectant. |