"Musée des Beaux Arts" est carmen a Wystano Hugone Auden anno 1938 compositum de peregrinatione Bruxellis in Regio Museo Bellarum Artium (Musée Royal des Beaux-Arts de Belgique) eo anno factum. Ibi tabulas a Petro Bruegel pictas vidit, scilicet "Icari casum" (1558, sed exemplar ibi servatum ab alio quodam factum est), "Descriptionem in Bethleem", 1566, et "Innocentium caedes".

"Icari casus", post 1558

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere