Murder, She Wrote
Murder, She Wrote, (titulus Anglicus, scilicet "Homicidium (scripsit illa)") est fabula televisifica de scriptrice, Jessica Fletcher nomine, semper de homicidiis investigante quae ingenio suo, velut scriptrix illa domina Marple nomine, utitur ad sicarios semper nefaria scelera committentes detegendos. Actrix prima fuit Angela Lansbury. Potes eam fabulam televisificam conspicere duodecim in capita divisam, quae insuper circa in viginti narationes dividuntur.
Ea in fabula televisifica Jessica Fletcher quaestiones habere solet atque se magistratuum quaestionibus immiscere, saepe permissione negata ; potest tamen sicarios detegere ob amplissimam famam, quae libris suis inquisitoriis obtinuit, non solum in Civitatibus Foederatae Americae sed etiam toto in orbe. Nam, eius modus operandi est logica, indiciis argumentisque uti, quibus saepe ineptos magistratos exsuperet. Inter eius libros, praecipuus est, Anglico titulo, The corpse danced at midnight [1], Latino sermone, Cadaver media nocte saltavit, anno aer. vulg. 1984 editus.