Mumintrollet est persona ficta in serie fabularum Mumin a scriptrice Sueco-Finnica Tove Jansson creata. Est protagonista seriei, filius Patris Mumin et Matris Mumin, in primo libro seriei fabularum Småtrollet (sc. Parvus troll) nominatus. Pericula ei admodum placent, commoditatis tamen est cupidus; etiam modestus, curiosus, alacer describitur. In libris est primum nonnisi puerulus, sed singulis annis adolescit, dum in libro Pappan och havet (sc. Pater Mumin et mare) autonomicus necnon aequalis patris apparet. Amore captus est Snorkfröken puellae. Sicut alii Mumini, ei sunt rostrum oculique grandes, et cauda cuius in parte extrema sunt fimbriae. Amicos habet Snusmumriken, Lilla My, Sniff.

Mumintrollet in consaepto oblectamino Muumimaailma (sc. Mundus Muminum) in Valle Gratiae

Asteroides 58345 Moomintroll nuncupatus est a Mumintrollet.

Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externi recensere

  • De Mumintrollet apud moomin.com (Anglice)