Multas per gentes et multa per aequora vectus
Multas per gentes et multa per aequora vectus (Catulli carmen 101) est carmen elegiacum a poeta Romano Gaio Valerio Catullo scriptum. Fratrem Catulli mortuum adit, aut vere cineres mutas, quae sunt reliquiae solae corporis fratris eius.
Contextus
recensereCatullus valde dolore adfectus est, itaque de fratre suo scribit, qui immature mortuus est. Verba ultima carminis, "ave atque vale", fortasse sunt verba notissima Catulli.
Metrum est elegiacum, quo Catullus generaliter utitur in carminibus suis amoris, exempli gratia de Lesbia. Graeci tamen antiqui distichis elegiacis utuntur ut dolorem lamentaque exprimant, ergo decorum est Catullo lamentum exprimere.
Textus
recensere Multās per gentēs et multa per aequora vectus
adveniō hās miserās, frāter, ad īnferiās,
ut tē postrēmō dōnārem mūnere mortis
et mūtam nequīquam alloquerer cinerem
quandōquidem fortūna mihi tētē abstulit ipsum
heu miser indignē frāter adempte mihi
nunc tamen intereā haec, prīscō quae mōre parentum
trādita sunt tristī mūnere ad īnferiās,
accipe frāternō multum mānantia flētū.
Atque in perpetuum, frāter, avē atque valē.
Elegiae aliae
recensereHoc est unum carminum trium in quo Catullus mortem fratris eius congredi conatur; poëmata alia sunt carmina 65 et 68b. Causa mortis fratris eius ignota est; mortuus est Bithyniae circiter anno 57 ante Christum natum.
Nexus externi
recensere- Textus et schema metricum apud Bibliothecam Augustanam