Moyses, vulgo plene Moses Veerasammy Nagamootoo (in provincia Berbice natus die 30 Novembris 1947) est politicus Guianae.

Wikidata Moyses Nagamootoo
Res apud Vicidata repertae:
Moyses Nagamootoo: imago
Moyses Nagamootoo: imago
Nativitas: 30 Novembris 2001; Berbice
Patria: Guiana

Filius piscatorum e stirpe Tamulico oriundorum, in urbe Corentyne educatus, Moyses Nagamootoo ab anno 1964 ad 1970 fuit magister ludorum. Ex exercitu statim reiectus diurnarius fit, suadente Ioaneta Jagan praeside futura, breviterque apud universitatem Kansiensem studuit. Secretarius generalis fuit collegii diurnariorum Guianensium. Sodalis factionis popularis progresssivae, legatus est ab anno 1992 apud parlamentum Guianense. Eis annis minister a rectione provinciali meruit. Ad factionem novam, videlicet societatem mutationis promovendae(en), se anno 2011 iungens, dux factionis mox electus est. Die 20 Maii 2015, comitiis victor, primus minister factus est, praeside Davide Granger.

Bibliographia

recensere
 
Moyses Nagamootoo et Delcy Rodríguez ministra a rebus externis Venetiolana anno 2015 colloquentes

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Moysem Nagamootoo spectant.
Primi ministri Guianae