Mors Viriathi, ducis Lusitanorum (de Madrazo)

Mors Viriathi, ducis Lusitanorum est tabula a Iosepho de Madrazo picta. Pictor hac tabula ad magnam gloriam perductus est adeo ut haberetur optimus pictor illius aetatis quae Neoclassica dicitur, saltem in Hispania. Ceterum ille vixit inter saeculum XVIII exeuns atque saeculum XIX, fuit ei fautor Carolus IV et item atque Ribera, sub Ludovico illo David artem suam depingendi Lutetiae Parisiorum perpolivit. Iosephus de Madrazo Museum Pratense rexit.

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.

Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Català Deutsch English language Esperanto Italiano
Català Català
No hi ha cap article a la Viquipèdia en llatí que enllaci amb aquest. Si us plau, aneu a una pàgina relacionada amb el tema i afegiu-hi un enllaç que dirigeixi el lector cap aquí. Un cop ho hagueu fet, podreu esborrar la plantilla.
Deutsch Deutsch
Kein anderer Artikel der lateinischen Vicipaedia verweist auf diesen. Bitte füge in einem nahverwandten Artikel einen Verweis hierhin ein. Sobald dies geschehen ist, kann diese Vorlage entfernt werden.
English language English
No other page on the Latin Vicipaedia links to this. Please go to a closely related page and insert a link pointing here. Once that is done, this header can be deleted.
Esperanto Esperanto
Neniu alia paĝo de la latinlingva Vikipedio havas ligilon al tiu ĉi paĝo. Bonvolu iri al teme proksima artikolo kaj meti ligilon tien ĉi. Poste vi rajtas forigi la atentigilon pri ligilmalĉeesto.
Italiano Italiano
Nessun'altra pagina sulla Wikipedia in latino si collega a questo articolo. Vai a una pagina strettamente correlata e inserisci un link che punta qui. Fatto ciò, questa intestazione può essere cancellata.
Iosephus de Madrazo, "Mors Viriathi, ducis Lusitanorum", 1807, pictura in textili

De fabula eiusque interpretatione (Carles Garcia)

recensere

Tunc temporis saeculo XIX ineunte et in tota Europa et in paeninsula Hispanica, erant maximae procellae, erant maximae rixae inter populos. Hispani remis velisque conabantur repellere, expellere hostes; ergo haec tabula revocat in mentem illam pristinam virtutem Hispanorum contra oppugnatores patriae, contra oppugnatores Hispaniae, nam Viriathus fuit signum virtutis et constantiae. Hoc exemplo Viriathi, Hispani qui tunc pugnabant videbantur quasi revocare vel ad mentem vel ad animum adfirmare et quasi revirescere. Nam Viriathus fuit heros, quem ille Theodericus Mommsen, ceterum optimus eruditus rerum gestarum conferebat cum ipsis heroibus homericis propter virtutem qua in bello pollebat. Praeterea Viriathus praecipue vixit saeculo II a.C.n. ut Eutropius dicebat: «Pastor primo fuit, mox latronum dux, postremo tantos ad bellum populos concitavit, ut adsertor contra Romanos Hispaniae putaretur»[1].

Hic de Madrazo vult repraesentare scaenam, imaginem fere tragicam quae potius agitur in theatro. Est in parte posteriore velum, est velamen, et omnes personae disponuntur circum corpus Viriathi, circum scaenam proinde ac in theatro fit. Omnes huc et illuc ruunt, alii silentio maerent, alii ad corpus Viriathi se proiciunt, alii irascuntur et ad caelum extollunt magnos clamores, alii autem iam gladiis destrictis se accingunt ad ultionem, omnes prorsus tumultuantur. Etiam color a dextra ad sinistram minutatim, paulatim, gradatim marcescunt, colores marcescunt, tabescunt. Etiam lux exstinguitur cum vita ducis. Sunt multi colores hic, sed praesertim excellit lectus albus, lectus albo stragulo stratus quia hic est mortuus Viriathus, hic est sinus tabulae. Etiam sunt multi alii colores, videntur color viridis sive prasinus, etiam color croceus, color russus, est color quoque venetus, sunt multi colores, hi colores praesertim cernuntur in vestimentis. Homines tamen non vestimenta Romana armaque, sed praeter spem vestimenta graeca induunt. Fortasse hoc modo ille de Madrazo volebat morigerari magistrum, volebat sequi exemplum illius Ludovici David nam uterque tenebatur summa admiratione antiquorum Graecorum, quos Romani semel ac saepius imitabantur. Etiam nunc hic possumus revocare versum celeberrimum Horatii: «Graecia capta, ferum victorem cepit»[2]. Quod etiam in hac tabula, etiam in arte pictorica adhuc viget atque valet. Ergo nunc quod ad dispositionem tabulae pertinet scaena dividitur, vel tabula dividitur in duas scaenas quarum maioris momenti est hic ubi Viriathus circumdatur a suis militibus, altera vero mostratur post velum, post velamen, in illa scaena cernitur prospectus castrorum et illic in castris milites agitantur, milites iam tuba signum dant et cunctantur. Quia volunt scire fortuna ducis, volunt scire utrum Viriathus sit vivus necne. Illi quoque more Graeco vestiuntur sed si perpendimus figuram Viriathi in scaena, quae dicitur praecipua, cernitur hic vulnus, cernitur vulnus in collo. Illic adhuc cruor remanet. Ergo ut Appianus narrat: «plerumque Viriathus solebat quiescere in armis»[3], haec enim est unica pars, collum scilicet, quae restabat inermis, itaque Viriathus mortuus est vi, mortuus est vulneratus.

Quidam consul romanus, Q. Servilius Caepio, anno centesimo undequadragesimo a.C.n. volebat rursus Viriathum ad bellum concitare, ad bellum triste et contumeliosum[4]. Ille Caepio erat vir avidus pecuniae, avidus gloriae, erat vir infesto animo. Viriathus recusabat bellum, nolebat renovare bellum contra Romanos, nolebat rursus ad manus venire. Decrevit mittere ad Caepionem tres fidissimos amicos “Minaurum, Ditalcum et Audacem”, Caepio tamen eos verbis, pecunia, auro, ingentibus donis evertit atque eis persuadet ut afferant necem Viriatho. Illi fidissimi amici “perfidissimi amici” reversi in castra impetrant consilium nefandum sed cum interfectores postularent praemium a Caepione nullam pecuniam acceperunt, immo missi sunt ad senatum Romanum, quia «Roma traditoribus non praemiat».

  1. Eutropius, Breviarium historiae Romanae, IV.16
  2. Horatius, Epistulae, II.1, v. 156
  3. Appianus, Romanae historiae, VI.74
  4. Velleius Paterculus, Historiae Romanae, II.1.3

Nexus externi

recensere