Morphogramma
Morphogramma est repraesentatio morphematis per graphema, solum in significatione condita. Inter systemata scribendi quae morphogrammatibus utuntur sunt kanji et hanja, ubi scriptores litteras Sinicas mutuantur ad morphemata vernaculara propter eorum significationes repraesentanda. Una littera repraesentare potest varia morphemata quae olim eandem significationem habebant. Exemplum in lingua Iaponica est graphema 東 'oriens', quod legi potest higashi vel azuma praeter eius repraesentationem logographicam morphematis tō. Praeterea, lectio logographica Iaponice on (a Sinica derivata) et lectio morphographica kun (Iaponica vernacula) appellatur.
Nexus interni
Bibliogaphia
recensere- Smith, J. S. 1996. Japanese Writing. In The World’s Writing Systems, ed. P. T. Daniels et William Bright, 209–217. Novi Eboraci: Oxford University Press.
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |