Mons Whitney est altissimus in Civitatibum Foederatarum confinibus mons, culmine 4421 m (14 505 pedum) supra maris aequor. Mons ad finem comitatuum Inyo et Tulare Californiae situs est, fere 136.2 km (84.6 milia passum) ad occidentem-septentrio-occidentem? infimi Americae Septentrionalis loci, apud Pelvem Badwater in Vivario Nationali Vallis Mortis,[1] 86 m (282 pedes) infra maris aequor.[2] Occidentalis montis clivus intra Vivarium Nationalis Sequoia? iacet, et culmen est meridianus Tramitis Ioannis Muir (Anglice: John Muir Trail) terminus, qui 341.0 km (211.9 milia passum) ab Insulis Felicibus (Happy Isles) in Valle Yosemite patet. Clivus orientalis in Silva Nationali Inyo in Comitatu Inyo iacet.

Mons Vitnei

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "Find Distance and Azimuths Between 2 Sets of Coordinates". Federal Communications Commission .

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Whitney spectant.
  • De Tramite Ioannis Muir apud www.fs.usda.gov (Anglice)
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!