Quod attinet ad palaeographiam, linea brevis rectaque quae chirographo usurpatur Anglice minim vocatur, quem verbum e Latino minimo trahitur. Litterarum i, m, n, et u litteris uncialibus scriptarum et recentioribus ex eis tractis minim linea principalis est, quod fundamentum quoque est partium litterarum aliarum: cum super finem extenditur ascendens fit velut litterae d et b; cum subter finem extenditur descendens fit velut litterae p et q; stirps est cum pars litterae efficit velut littera r.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Saepe minima linea conectuntur ut manifestum sit ea efficere m, n, et cetera. Scripta autem litteris Gothicis, quarum exempla recentiora textualis vocantur, minime conectuntur et quis littera significetur cerni vix potest. Cuius exemplum a saeculo quartodecimo est: "mimi numinum nivium minimi munium nimium vini muniminum imminui vivi minimum volunt", quod si litteris Gothicis scriberetur, speciem continuationis linearum disiunctarum praeberet, ut tandem littera i puncta et littera j separata facta sit. Sunt qui putent lingua Anglica media mores scribendi certos qui falsi habentur (love pro antiquo luve, woman pro antiquo wimman exempli gratia) crevisse ut continuationes minimum longae defugerentur.

Minima Gothica aliud alia ornamenta, quae vere serifs sunt, habere possunt; textualis quadrata, genus litterarum Gothicarum ornatissimum, finiales maximas scutulatasque habet; textualis sine pedibus minima sine finialibus habet, et textualis rotunda finiales rotundas habet.