Miler Magrath aut Miler McGrath (natus circa annum 1523 – mortuus die 14 Novembris 1622) fuit Franciscanus et clericus Hibernicus. Papae iussu episcopus factus se ad Ecclesiam Anglicam convertit et, suprematum ecclesiasticum Elisabethae I reginae professus, Cashel archiepiscopatum ab ea recepit.

Magrath catholicam uxorem duxit et filios suos ad fidem catholicam instituit. Bona ecclesiastica non pauca in familiaria conversisse dicitur. Ergo historici Catholici necnon Protestantes negative de eo iudicant.

Anno centesimo aetatis suae inscriptionem latinam ipse concepit superponendam sepulchro suo. Quae usque ad dies nostros extans in ecclesia cathedrali antiqua Cashelensi controverse enarrari solet.[1]

Nexus externi

recensere