Michael de Abercron
Michael de Theod. von) Abercron (natus die 17 Novembris 1952 in Fundo Ehlersdorf in Holsatia) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU est.
Iuventus et eruditio
recenserePater eius possessor magni fundi in Holsatia fuit. Ipse anno 1972 Lubeci testimonium maturitatis accepit. Annis 1972 - 1974 nauta militavit. Deinde apud Academiam Holsatorum Chiloniensem agriculturae studebat et anno 1985 doctor agriculturae promotus est. Deinde i.a. pro societate institutionum indagationis agriculturae operam dedit.
Cursus honorum
recensereDe Abercron sodalis CDU est et annis 2003 - 2008 consiliarius oppidi Elmshorn fuit. Annis 2009 -2012 legatus ad senatum terrae Slesvici-Holsatiae erat,sed tum noniam reelectus est. Anno 2017 autem legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est.
Familia
recensereDe Abercron uxorem duxit et duos liberos habet.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Michalem de Abercron spectant. |