Felix Dunal, nomine pleno Michel-Félix Dunal (Montepessulani die 24 Octobris 1789 natus; ibidem mortuus die 29 Iulii 1856 fuit botanista et professor historiae naturalis apud universitatem Montispessulanensem.

Wikidata Michael Felix Dunal
Res apud Vicidata repertae:
Michael Felix Dunal: imago
Michael Felix Dunal: imago
Nativitas: 24 Octobris 1789; Monspessulanus
Obitus: 29 Iulii 1856; Monspessulanus
Patria: Francia

Filius argentarii, iam iuvenis se ad medicinam botanicamque dedicavit.[1] Universitatem urbis nativae frequentavit. Ibi gradum doctoris anno 1813 ascendit dissertationis gratia cuius titulus fuit Histoire naturelle, médicale et économique des Solanum. Discipulus fuit Augustini Pyrami de Candolle, quo ab universitate absente ipse cathedram naturalis historiae ad interim tenebat, et mox suo iure succedit: quo officio usque ad mortem functus est. Director factus est iam anno 1819 horti botanici Monspeliensis. Labores suos de solanaceis refecit in forma commentationis longae ad magnum opus cuius titulus est Prodromus systematis naturalis regni vegetabilis a praeceptore Augustino inceptum, a discipulo Alphonso de Candolle perfectum.

Nexus externi

recensere