Michael Aoun
Michael Naim Aoun (Arabice ميشال عون Mīšāl ʿAūn; Francice Michel Aoun) est praefectus militaris Libanicus et dux factionis politicae ibidem.
Patria: Libanus
Familia
Proles: Claudine Aoun Roukoz
Parentibus Christianis in Beryti suburbio Haret Hreik die 19 Februarii 1935 natus, ad summum imperium exercitus Libanici promotus in bello civile copiis praefuit. Ab anno 1988 functus est Primi Ministri et Praesidis muneribus, sed anno 1990 ab altero regimine Libanico, quod eius imperium legitimum esse negavit, Syriaque devictus in exsilium Francicum fugit.
Post Syriae recessum anno 2005, ex exilio revocatus atque ab ingenti multitudine admirantium receptus instituit Commotionem Nationalem Liberam, quae se cum Hizbullah, Amal, Marada, aliisque in foedus dedit, ut regimen everterent. Suffragatur ei magna vel fortasse maior pars Christianorum Libanicorum.
Die 31 Octobris 2016 praeses Libani electus est, comitiis parlamentariis iam antea quadragesies et quinquies vano habita.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Aoun spectant. |
- "Profile: Michel Aoun" (13 Iunii 2005) apud BBC News
Capsae cognatae: Primi ministri Libani | ||||
Fouad Boutros 1976 • Élie Salem 1982 • Rashid Karami 1984 • Salim Hoss 1987 • Michael Aoun 1988 • Farès Boueiz 1990 • Nasri Maalouf 1992 • Farès Boueiz 1992 • Salim Hoss 1998 • Mahmoud Hammoud 2000 • Jean Obeid 2003 • Mahmoud Hammoud 2004 • Fawzi Salloukh 2005 • Ali al-Shami 2009 • Adnan Mansour 2011 • Gebran Bassil 2014 • Nassif Hitti 2020 Capsae cognatae: Primi ministri Libani | |