Meschita al-Haram
Meschita al-Harām (Arabice المسجد الحرام al-Masdschid al-Harām, DMG al-masǧid al-ḥarām), etiam Meschita sancta vel magna dicta, Meccae in Arabia Saudita sita est; meschita maximi momenti religionis Islamicae habetur et item amplissima orbis terrarum est. In area eius est Caba, sanctissimum religionis Islamicae principale, Puteus Zamzam et Maqām Ibrāhīm. Una cum Meschita prophetae Medinae et Meschita al-Aqsa Hierosolymis ad tres Islami locos sanctissimos pertinet. In Meschita al-Haram autem non solum preces (Salāt) et sermo diei sextae (Chutba) locum habent, sed etiam Tawāf, id est ritus, quo Caba a peregrinis septies circumambulatur. Aedificium hodiernum spatium 400.000 metrorum quadratorum tegit, ut inter Haggam plus quam decies centena milia fidelium capere possit. Hoc tempore amplificatur; operis perfectis meschitae 13 minareta erunt.
Pinacotheca
recensere-
Caba cum Puteo-Zamzam et porta Banū-Schaiba, quae pristinum finem areae Meschitae al-Harām demonstrare dicitur, circa annum 1910.
-
Meschita anno 1897 a Hubert Sattler picta.
-
Meschita primum amplificata, 1969.
-
Porta regis ʿAbd-al-ʿAzīz cum area anteposita, utraque in secunda amplificatione facta.
-
Cum meschita tertium amplificata sit, tectum meabile cum tribus tholis adiectum est.
-
Nova amplificatio anno 2010 cum Abraj al-Bait.
-
Partes porticus Ottomanicae ex lapide Schumaisī factae (reaedificatae).
-
Septem ex novem minaretis, 2009, a dextra porta regis ʿAbd al-ʿAzīz.
Bibliographia
recensere- Arent Jan Wensinck: „al-Masdjid al-ḥarām“ in Enzyklopaedie des Islām vol. III, p. 449b–450b. in interrete. – Idem et par in: The Encyclopaedia of Islam. New Edition, vol. VI, p. 708–709.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Meschitam al-Harām spectant (Great Mosque of Mecca, Masjid al-Haram). |
Situs geographici et historici: Locus: 21°25′21″N 39°49′34″E • OpenStreetMap • GeoNames |
- https://web.archive.org/web/20070702173704/http://www.archnet.org/library/sites/one-site.jsp?site_id=8803 |Magna Meschita al-Haram] (Anglice)
- The Holy Mosque, Mecca (Anglice)
- ʿImārat al-masǧid al-ḥarām fī l-ʿahd as-Suʿūdī az-zāhir Praesidium generale sanctorum locorum certiorem facit de gestione Meschitae al-Harām tempore regni Arabiae Sauditae (Arabice)