Menestor Sybarita, litteris Graecis Μενέστωρ Συβαρίτης, inter Pythagoreos ordinatus, saeculo V a.C.n. ut videtur florens, primum fuisse censetur omnium qui de re botanica Graece scripserint. Singulum testimonium de eo apud Iamblichum, fragmenta operis eius pauca nobis servantur apud Theophrastum.

Enumeratio testimoniorum et fragmentorum

recensere
  1. Iamblichus, De vita Pythagorea 267: Menestor inter Sybaritas Pythagoreos ordinatur
  2. Theophrastus, Historia plantarum 1.2.3: fluida in plantis convecta ab aliis variatim, a Menestore semper "ὀπός" appellata
  3. — — 5.9.6: hederam maxime respirare, celerrime ignem excitare
  4. Theophrastus, De causis plantarum 1.17.3: morum tardius propter clima germinare, cito propter plantae infirmitatem fructificare
  5. — — 1.21.5-7 plantas calidissimas esse quae in aqua habitant schoenum calamum cyperum, quare hieme non enecari; inter cetera ea quae in frigidis locis durare possint ut piceam pinum cedrum iuniperum hederam; super hac nec nivem permanere propter calorem; eandem flexuosam esse quia calore medullae contorqueatur etc.
  6. — — 2.4.3: agrum pinguissimum nulli stirpi commodum quia magis exsiccat
  7. — — 6.3.5: sapores infinitos esse

Bibliographia

recensere
Editiones testimoniorum et fragmentorum
Eruditio
  • Suzanne Amigues, interpr., Théophraste: Recherches sur les plantes: À l’origine de la botanique (Lutetiae: Belin, 2010. ISBN 978-2-7011-4996-7) p. 7 n. 10, p. 200 n. 35, p. 215
  • Wilhelm Capelle, "Menestor redivivus" in Rheinisches Museum vol. 104 (1961) pp. 47-69
  • Adrianus Spigelius(nl), Isagoges in rem herbariam libri duo (Lugduni Batavorum: Elzevir, 1633) pp. 24-25
  • Leonid Zhmud, "Aristoxenus and the Pythagoreans" in Carl A. Huffman, ed., Aristoxenus of Tarentum: Discussion (New Brunswick: Transaction Publishers, 2012) p. 223 ff. (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi

recensere