Mello est commune Francicum 668 incolarum (anno 2012) praefecturae Esiae in regione Picardia. Hic locorum anno 1358 gestum est proelium inter agrestes regionis Bellovaci et genere clariores quorum familiae, cognati, agnati multa sub manu et vi agrestium passi erant. Rerum gestarum periti hanc defectionem 'Jacquerie' vocant propter vestitum quem homines agrestes tum temporis induere solebant (superpellicium, jacca).

Mello: vici conciliabulum et castellum
Mello: communis tabula

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mello spectant (Mello, Mello (Oise)).
  Situs geographici et historici: Locus: 49°16′20″N 2°21′56″E • OpenStreetMap • GeoNames • "60393" apud INSEE
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!