Vide etiam paginam discretivam: Metula (discretiva)

Vide etiam paginam fere homonymam: Medula

Meldula[1][2] (-ae, f.) (alia nomina: Metula[3][4], Castrum Meldulae ac Mendola) (Italiane: Meldola) est Urbs Italiae et municipium, circiter 10 050 incolarum, in Regione Aemilia-Romania ac in Provincia Foroliviensi-Caesenati situm. Urbani Meldulenses appellantur.

Wikidata Meldula
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 44°8′0″N 12°4′0″E
Numerus incolarum: 9 879
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Provincia Foroliviensis-Caesenas

Geographia

Superficies: 79.08 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Brittonorium, Civitella Romandiolae, Praesidium Domini Appi, Forum Popilii, Caesena, Forum Livii

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Wolfhagen

Tabula aut despectus

Meldula: situs
Meldula: situs
Meldula

Insigne recensere

Geographia recensere

Historia recensere

Antiqua regio Meldulae est, qua Galli simul cum Umbris versabantur. Fortasse inde Brennus transivit cum Romam vastatum peteret et certe Hannibal per Meldulam iter fecit quod per hanc urbem via quae Romipeta vocabatur (quod Roman breviore itinere petit) transit. Disputatur si hic esset Castrum Mutilum de quo Titus Livius nobis narrat.

Multi coloni romani hic incoluisse videtur quorum nominum vestigia in nominibus aliquorum locorum inveniuntur. Ad exemplum "Liciniano, Furano, Fabriziano, Pedrignano" sunt nomina locorum quae a tabulis traduntur immo "Gaiano, Terenziano et Magliano" sunt nomina locorum quae ad huc exstant.

Sub domibus "Picchi Traversarique" vestigia antiqui palatii Teodorici regis inventa sunt, speciatimque lati conclaves et pavimenta cum mosaicis. Per Meldulam aquaeductus a Traiano imperatore aedificatus et a Teodorico rege restauratus ad aquam Ravennam ferendam transibat.

Vicus Meldulae quamvis iam diu exstaret et arx primum a quodam comite Brittinori nominatur. In anno 1214 (MCCXIV) Meldulenses liberi subi consules elexerunt at debiles facile dominabantur et a guelfis et a ghibellinis Fori Livii. In 1335 (MCCCXXXV) liberate tota amissa a Pontefice arx reparata est et in 1379 (MCCCLXXIX) empta a Malatestis est qui usque ad 1500 (MD)imperium tenerunt. Tunc debitorum causa eam Venetianis venum dederunt quos pulcritudine loci miratos pontem quem ad huc videri potest aedificasse dicitur. Anno 1531 (MDXXXI)usque ad annum 1597 (MDICVII) a familia "Pio" Metula dominata est, tunc ab Aldobrandinis qui palatium foro imminente aedificaverunt cum portico. In revolutione francese arx et urbs gallorum exercitu vexatae spoliataeque sunt tantumque hodiernis temporibus arx ad pristinam surrexit integritatem reparationibus tamen protinus egens. Nunc Meldula urbs dives et magna est .

Clari cives recensere

Nati recensere

Urbis administratio recensere

Urbis huius administrationem semper obtinuit PC dein PDS usque ad annum MMIV quo sub imperio FI deinde LN decem annorum fuit. Anno MMIXX Partito Democratico rursus reddita civitas est.

Ecclesia Catholica Romana recensere

Fractiones, vici et loci in municipio recensere

Fractiones recensere

Piandispino-Valdinoce, Ricò-Gualdo, San Colombano, Teodorano, Vitignano.

Municipia finitima recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  • Situs publicus (Italiane)
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Meldulam spectant.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Nomi d'Italia - AAVV, De Agostini
  2. www.italiapedia.it
  3. Nomi d'Italia - AAVV, De Agostini
  4. www.italiapedia.it
  5. RDL 7 Septembris 1862
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!