Megacyma Taureduni
Megacyma Taureduni est magna inundatio quae in Lacu Lemano anno 563 accidit.
Gregorius Turonensis et Marius Aventicensis, episcopi et scriptores, inundationem Lacus Lemani descripserunt quae a loco nomine Taureduno ad lacum ortus est. Saxa a monte dilapsa fortasse aquas fluminis Rhodani retinerunt. In fine magna unda (tsunami) vicos ad lacum vastavit et nonnullos incolas circum lacum et in urbe Genavae occidit.[1]
Relatio Gregorii Turonensis
recensereGregorius episcopus Turonensis saeculo sexto scripsit:
- Igitur in Galliis magnum prodigium de Taureduno castro apparuit. Super / Rhodanum enim fluvium collocatum erat. Qui cum per dies amplius sexaginta nescio quem mugitum daret, tandem scissus atque separatus mons ille ab alio monte sibi propinquo, cum hominibus, eclesiis (sic) opibusque ac domibus in fluvium ruit, exclusaque amnis illius litora, aqua retrorsum petiit. Locus etenim ille ab utraque parte a montibus concluserat, inter quorum angustias torrens defluit. Inundans ergo superiorem partem, quae ripae insedebant operuit atque delevit. Adcumulata enim aqua erumpens deursum, inopinatus repperiens homines, ut desuper fecerat, ipsos enegavit, domus evertit, iumenta delevit et cuncta quae litoribus illis insedebant usque ad Ienubam[2] civitatem violenta atque subita inundatione deripuit atque subvertit. Traditur a multis, tantam congeriem inibi aquae fuisse, ut in antedictam civitatem super muros ingrederetur.[3]
Nota
recensere- ↑ De tsunami in lacu Alpium.
- ↑ 'Ienuba civitas' est urbs Genava.
- ↑ Gregorii Episcopi Turonensis Historiarum Liber IV, Monumenta Germaniae historica (MGH), SS. rer. Merov. 1.1, pag. 163f.