Si de matracio dormitorio legere vis, vide culcitam.

Matracium, matratium sive materacium est lagoena plerumque vitrea rotundo corpore colloque oblongo, quae adhibetur in destillatione et digestione liquorum.

Matracia vitrea variorum magnitudinum

Etymologiae

recensere

Nomen matracium varie derivatur. Nonnulli id nomen ab Arabico مطرة maṭra, i.e. uter, derivant,[1] quod confirmari videtur a significatione primaria quam Blancardus ei attribuit, dicens esse 'sacculum' liquoris recipientem. Alii putant id nomen a Gallico matara / mataris, i.e. pilum, ob quandam formae similitudinem derivatum esse.[2][3] Haec etymologia confirmari videtur a nomine homonymo materacium, semel in scripto Franco-Latino 13 saeculi invento, quod partem aut speciem cuiusdam teli notare videtur.[4]

Nexus externi

recensere
  1. Marcel Devic, in Supplemento ad Emile Littré, Dictionaire de la langue Française (1873)
  2. Encyclopaedia Britannica, editio 9 (1902), lemma 'Alchemy' > 'Further reading' > 'Etymology'
  3. Webster's Revised Unabridged Dictionary (1913), lemma 'Matrass'
  4. De etymologia et significatu vide Hercule Géraud, Paris sous Philippe-Le-Bel (1837), p.599