Marus[1] sive Morava[2] (Bohemice: Morava) est fluvius principalis Moraviae, quod nomen regionis a flumine deductum est, qui in Danubium influit. Fere tres partes Moraviae ad Marum affluunt.

Marus
Marus fluvius prope Devínska Nová Ves
Longitudo 358 chm
Altitudo fontis 1389 m
Decursus aquae 109 /s
Area systematis 27 633 chm²
Fons Králický Sněžník (Moravia)
Ostium Danubius (supra Posonium in Slovacia)
Regio Bohemia, Moravia,
Slovacia, Austria Inferior

Fluvii pars inferior, quae utraque aggere fluctibus opposito coercetur et multis maeandris profluit, limes est inter Cechiam et Slovaciam (circiter 50 km), postea limes inter Austriam et Slovaciam (91 km).


NotaeRecensere

  1. Corpus Informatico Belloriano: "Marus fluvius nunc Morava"
  2. Stephanus Salagius: De statu ecclesiae Pannonicae: "a Morava fluvio". Alia nomina Latina: Marcha, -chus, -chia, -rowa, -raha, -richa; cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3, ubi et "Morava" et "Marus" inveniuntur

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Marum spectant.